This article is rated C-class on Wikipedia's content assessment scale. It is of interest to the following WikiProjects: | ||||||||||||||||||
|
Untitled
editRainald von Dassel announces the Cologners his return and the delivery of the bodies of the Holy Three Kings. The original letter - Vercelli, 12 June 1164:
Reinoldos dei gratia sanctae ecclesiae coloniensi electus et Italiae archicanccellarius dilectissimis in Christo filiis et amicis H. (Hermanno) maioris ecclesiae coloniensis preposito, Philippo decano, cunctisque prioribus et universo clero omnibusque inbenefitiatis (= in beneficium dare, Du Cange: inbenefitiare) et ministerialibus beati Petri ac sanctae coloniensis ecclesiae universisque burgensibus almae urbis coloniae salutem et affectuosum obsequium cum intimae dilectionis plenitudine.
Insinvamus dilectissime vestre universitati, quod ex ... (Adding at the edge: Deest in archetipo dictio; one supplements: voto) ardentissimi nostri desiderii felix iam per dei gratiam adepti sumus initium. Benigna enim domini nostri serenissimi imperatoris (Frederici) accepta licentia cum gratiae et dilectionis eius plenitudine ab ipso gaudenter dimissi, et egregiis ac tantis donis, quorum nulla in terrenis esse potest estimatio, excellenter sumus honorati. Inter cetera enim liberalitatis suae benefitia, quae in nos affluentissime contulit, nunc tria nobis munera donavit pretiosissima, videlicet corpora insignia beatissimorum trium magorum ac regum, qui primitae gentium in typum ac presagium futurae ex gentibus ecclesiae iacenti adhuc christo in presepi munera pretiosa obtulerunt; quorum videlicet nobilissima corpora omni veneratione dignissima mediolani in ecclesia beati Eustorgii (= Eustorgius) confessoris atque pontificis solenniter ac gloriose fuere recondita. Insuper etiam domino preduce ad vos perferimus corpora sanctissimorum martirum Naboris et Felicis, ut inesttimabili et incomparabili hoc thesauro super aurum omnemque lapidem pretiosum diligendo sanctissima ecclesia civitasque coloniensis felicissime ditetur et perpetualiter decoretur. Nos siquidem, quia nobis suspecta est via per inimicos vestros ac nostros, iter nostrum per burgundiam ac gallias usque ad vos disposuimus, presentemque nuncium a vercellensi civitate secundo idus iunii premisimus eo die versus Taurinum et versus alpes montis cinisii cum predictis sanctissimis ac venerabilibus reliquiis celerrime procedentes. Ideoque sincerissimam vestram dilectionem intime rogamus et commonemus in domino, quatenus ad condignam tantorum munerum susceptionem ea que nostis et quam de nobis confidimus devotione ac solennitate preparemini, dominum deum quoque affectuosissime pro nobis sine intermissione deprecemini, ut una cum ipsis ad honorem et gloriam nominis sui (et) ad perpetuam omnium vestrum ac totius patrie salutem saluos incolumes et illesos nos vobis dignetur remittere.
Document in Wolfenbüttel (No.27. 9.Fol.Jahrh.XVL); copy: Floss, Dreikoenigenbuch, 1864, page 113 - 115
Dietmar, 11:00, 10 August 2005