Universitas Harvardiana Cantabrigiae in re publica Massachusettensi sita est, una ex Societate Athletica Hederana. Quod anno MDCXXXVIº consultu senatus coloniae Massachusettensis conditum est collegium Harvardianum (pars studentibus gradu primo devota), prima aetate inter universitatibus Americanis est. Ab origine Novum modo Collegium nominatum, nomen Harvardianum anno MDCXXXIXº sumpsit ab exemplo Iohanni Harvard, donatoris primi. Titulum 'universitas' primo Harvardianae datum est ab charta rei publicae Massachusettensis anno MDCCLXXXº.
Prima aetate (ut supra vidas) copiisque autem inter universitatibus Americanis est; prima quoqe ut multis videtur fama ob ingenium sapientiamque scientiamque quae ibi collocantur. Sententia praecipue eius (verb. sat.) totam per orbem est praeclara: VERITAS, quem ad extrahendam facultas omnis omnium consecrari dicitur.
Theatrum Sandersianum
editInter aedificia clara huius universitatis, Theatrum Sandersianum nobis praestat propter verba supra scaenam scripta quae historiam totam collegii Latine patefaciunt. Incipiunt:
- Hic in silvestribus et incultis locis, Angli e domo profugi sapientiam rati ante omnia colendam...
(aut verbis haud longis illis remotis).